Controversia de investitura

Mathildis Canusina et Hugo Cluniacensis deprecatores Henrici IV imperatoris. ( Vita Mathildis, circa annum 1115. Bibliotheca Apostolica Vaticana, Ms. Vat. lat. 4922, fol. 49v)

Controversia de investitura [1] fuit lis ingens inter "imperium" ( Sacrum Romanum Imperium) et "sacerdotium" ( papatum), quae inter annos 1056- 1125 (mors Henrici V imperatoris) in terris Ecclesiae occidentalis facta est. Controversia orta est, cum inter homines ecclesiae reformandae cupidos quaesitum est, quales partes regibus vel imperatoribus in episcopis et abbatibus imperialibus investiendis competerent. Mox autem de rebus maioribus actum est, imprimis de libertate ecclesiae et quis esset supremus in terris Christianis, papa an imperator.

Other Languages
Afrikaans: Investituurstryd
Alemannisch: Investiturstreit
العربية: نزاع التنصيب
Bahasa Indonesia: Kontroversi Penobatan
日本語: 叙任権闘争
한국어: 서임권 투쟁
Nederlands: Investituurstrijd
norsk nynorsk: Investiturstriden
srpskohrvatski / српскохрватски: Borba za investituru
Simple English: Investiture Controversy
slovenčina: Boj o investitúru
slovenščina: Investiturni boj