Computatio radiocarbonica

Computatio radiocarbonica [1] sive methodus 14C est ratio qua rei cuiusdam corporeae aetas adsignari possit ex relativa carbonii isotoporum copia. Ob hanc causam computatio radiocarbonica est modus datandi res archaeologicas.

Methodus inter 1945 et 1955 a chemico americano Willard Franciscus Libby progressus est, qui hac inventione Praemium Nobelianum chemiae anno 1960 consecutus est .

Methodus 14C permittit determinationem aetatis materialium organicae originis (ossium, lignorum, textilium fibrarum, seminum, ligneorum carboniorum). Tempus est absolutum, id est in calendarii annis, et materialia aetatis inter 50.000 et centum annos inclusae determinari possunt. Praecipuae methodus in Archaeologia utetur ad tempus adsignandum repertis, qui in materia organica, id est qui continent carbonii atoma.

Notae

  1. Pekkanen, Tuomo & Pitkäranta, Reijo, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum (Helsinki: SKS, 2006), s.v. radiohiiliajoitus.
Other Languages
Bahasa Indonesia: Penanggalan radiokarbon
Nederlands: C14-datering
norsk nynorsk: Radiokarbondatering
srpskohrvatski / српскохрватски: Radiokarbonsko datiranje
Simple English: Radiocarbon dating