Comitatus Castellae

Wikidata-logo.svg Comitatus Castellae
Res apud Vicidata repertae:

Comitatus Castellae (Hispanice: Condado de Castilla) fuit antiqua civitas Hispanica in Medio Aevo. Ortus est comitatus anno 850, cum territorium Barduliae datum est comite Roderico. Erat tunc Castella comitatus ultimus et limes cum regno Pampilonensium et Mauris.

Ante annum 850, Castella aut Bardulia erat limes, saepissime a Mauris vastata, sed reges Asturiarum valles ad septendtionem Castellae munierunt et incolaverunt. Ranimiro regnante, creati sunt comitatus Alavae, Cerosiae et Lantaronis, et tandem comitatus Burgorum. Omnes comitatus fuerunt in territorio Castellae. Comites limitem cum Mauris apud fluvium Arlanzonem creaverunt, et sedem episcopalem Aucae (quae ab temporibus Visigothorum vacata erat) restituerunt.

Comitatus fuit rectus tandem a rege Navarro Sanctio Maiore, qui eum dedit filio suo Ferdinando qui comitatus in regnum creavit.