Clodovicus zu Hohenlohe-Schillingsfürst

Clodovicus Princeps zu Hohenlohe-Schillingsfürst (opus Francisci de Lenbach anno 1896)

Clodovicus Princeps zu Hohenlohe-Schillingsfürst , Princeps de Ratibor et Corvey (natus die 31 Martii 1819 Fuldae; obiit die 6 Iulii 1901 in Ragaz) fuit vir publicus, Praeses Ministrorum (Germanice Ministerpräsident) Bavariae a die 31 Decembris 1866 usque ad diem 18 Februarii 1870 ac cancellarius Imperii Germanici a die 29 Octobris 1894 usque ad diem 17 Octobris 1900.

Cursus honorum

Hohenlohe Schillingsfürst annis 1871 - 1881 legatus Dietae Imperii Germanici fuit. Annis 1874 - 1880 legatus Germaniae in Lutetia fuit atque 1878 Consilio Berolinensi interfuit.

Other Languages
беларуская (тарашкевіца)‎: Хлёдвіг Гогэнлёэ
پنجابی: شلوڈوگ