Civitates Foederatae Americae

Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide .
United States of America
Vexillum Civitatum Foederatarum AmericaeInsigne Civitatum Foederatarum Americae
VexillumInsigne
Sententia:
E Pluribus Unum (1776–)
In God We Trust (1956–)
(Anglice; Deo Fidimus)
Hymnus: Vexillum Stellis Punctatum
Situs Civitatum Foederatarum Americae
Forma administrationisRes publica
Linguae officialesnulla
(Anglica et Hispanica principales sunt)
Nomen incolarumAmericanus
adiectivumAmericanus
PraesesDonald Trump
Praeses VicariusMichael Pence
CaputVasingtonia, D.C.
38° 53' Sept., 77° 02' Occ.
Urbs maximaUrbs Novum Eboracum
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 3.a
9 631 419 km²
4.87%
Numerus incolarum
(anno 2007)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 3.a

301 139 947
30/km²
PDB (anno 2007)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 1.a
$13 210 000 miliones
$44 000 (9.a)
NummusDollarium (USD)
Libertas civitatum
 - Dicta
 - Agnota
E Britannia Magna
4 Iulii, 1776
3 Septembris, 1783
Circulus temporalis
 - aestate ()
(UTC-5 ad -10)
variat (UTC)
Praefixum telephonicum nationis+1
Dominium interretiale[[..gov .edu .mil .us .um]]

Civitates Foederatae Americae,[1][2][3] breviter Civitates Foederatae[4] vel Unitae[5][2] (Anglice United States of America), sunt foederalis res publica constitutionalis cui quinquaginta civitates et unus districtus foederalis insunt. Maxima pars rei publicae in media America Septentrionali sita est, ubi quadraginta octo civitates confines et Vasingtonia (districtus capitalis) oceanis Pacifico et Atlantico interiacent. Canada a parte septentrionali et Mexico a meridiana parte adiacet. Civitas Alasca inter septentriones et occasum solis spectat, Canada ab oriente confini Russiaque ab occidente trans Fretum Beringianum contra sita. Civitas Havaii est archipelagus qui in medio Pacifico erigitur. Civitates Foederatae nonnulla territoria vel regiones insulares in Mari Caribbaeo et Oceano Pacifico possident.

Civitas, quae aream superficialem 9.83 millionum chiliometrorum quadratorum praebet et plus quam 305 milliones incolarum habet, obtinet omnium orbis terrarum civitatum locum tertium vel quartum, quod ad areae magnitudinem attinet, et locum tertium quod ad magnitudinem terrarum et numerum incolarum attinet. Civitas propter magnam immigrationem gentium in numero divitissimarum varietate humana civitatum mundi habetur, si cultura hominum et stirps comparantur. Oeconomia eius est maxima orbis terrarum, cuius proventus domesticus grossus (PDG) anno 2008 FA$14.3 trillione (23% totius mundi ad PDG nominale et prope 21% de paritate potestatis emptionis) aestimatus est.[6][7]

Civitas a Tredecim Coloniis Britanniarum Regni secundum Orientalem Oram condita est, quae die 4 Iulii 1776 Declarationem Libertatis promulgaverunt, earum libertatem a Britannia et earum formam foederationis se adiuvantem adfirmans. Civitates seditiosae Regnum Britanniarum in Bello Libertatis Americanae vicerunt—primo coloniali libertatis bello prospero.[8] Conventus Philadelphiae praesentem Constitutionem Civitatum Foederatarum sanxit die 17 Septembris 1787, cuius ratificatio proximo anno civitates fecerunt partes unius reipublicae, validam sedem imperii habentes. Gubernatio Civitatum Foederatarum anno 1789 coepit. Rogatio Iurum, quae in decem emendationibus constitutionis consistit, multa principalia iura civilia praestans, anno 1791 sancta est.

Civitates Foederatae saeculo undevicensimo magnam regionem Emptione Ludoviciana a Francia adeptae sunt, et parvum tractum Foedere Adams-Onís ab Hispania, Terram Oregonensem a Britanniarum Regno, amplum tractum in Bello Mexici et Civitatum Foederatarum a Mexico, et iterum magnum tractum Emptione Alascana a Russia, et in dicionem suam respublicas Texanam et Havaianam redegit. Dissensio inter Meridianam agrariam et Septentrionalem industrialem quod attinet ad iura civitatum et expansio servitutis Bellum civile Civitatum Foederatarum decennium 187 incitaverunt; victoria autem Septentrionum perennem reipublicae fissuram prohibuit, et legitimum servitutis finem in Civitatibus Foederatis promovit. Ante decennium 188, oeconomia civitatis iam fuit maxima orbis terrarum.[9] Bellum Hispaniae et Civitatum Foederatarum et primum bellum mundanum statum reipublicae confirmaverunt opum. Anno 1945, Civitates Foederatae ex secundo bello mundano emerserunt prima civitas arma nuclearia habens, perennis Concilium Salutis Consociationis Nationum sodalis, et condens NATO sodalis. Finis Belli Frigidi et dissolutio Unionis Sovieticae Civitates Foederatas solam civitatem praepotentem effecerunt. Civitas circa 50 centesimas erogationum per orbem terrarum pro militia et apparatibus belli erogat, et est princeps vis oeconomica, politica, et culturalis in mundo hodierno.[10]

Urbs Vasingtoniae est caput. Donaldus Ioannes Trump praeses quadragesimus quintus est.

Other Languages
Alemannisch: USA
አማርኛ: አሜሪካ
aragonés: Estatos Unitos
مصرى: امريكا
Aymar aru: Istadus Unidus
žemaitėška: JAV
Bikol Central: Estados Unidos
беларуская (тарашкевіца)‎: Злучаныя Штаты Амэрыкі
भोजपुरी: अमेरिका
Bahasa Banjar: Amirika Serikat
বিষ্ণুপ্রিয়া মণিপুরী: তিলপারাষ্ট্র
Chavacano de Zamboanga: Estados Unidos de America
Mìng-dĕ̤ng-ngṳ̄: Mī-guók
Tsetsêhestâhese: United States
Nēhiyawēwin / ᓀᐦᐃᔭᐍᐏᐣ: ᑭᐦᒋ ᒨᐦᑯᒫᓇᐢᑭᕀ
словѣньскъ / ⰔⰎⰑⰂⰡⰐⰠⰔⰍⰟ: Амєрїканьскꙑ Ѥдьнѥнꙑ Дрьжавꙑ
dansk: USA
Thuɔŋjäŋ: Pawuut Matiic
ދިވެހިބަސް: އެމެރިކާ
eʋegbe: United States
emiliàn e rumagnòl: Stat Unî
English: United States
Esperanto: Usono
español: Estados Unidos
estremeñu: Estaus Uníus
Na Vosa Vakaviti: United States
føroyskt: USA
français: États-Unis
arpetan: Ètats-Unis
贛語: 美國
गोंयची कोंकणी / Gõychi Konknni: अमेरिकेचीं संयुक्त राज्यां
Bahasa Hulontalo: Amerika Serikat
𐌲𐌿𐍄𐌹𐍃𐌺: 𐌰𐌼𐌰𐌹𐍂𐌹𐌺𐌰
客家語/Hak-kâ-ngî: Mî-koet
Fiji Hindi: United States
Kreyòl ayisyen: Etazini
Bahasa Indonesia: Amerika Serikat
Ido: Usa
íslenska: Bandaríkin
ᐃᓄᒃᑎᑐᑦ/inuktitut: ᐊᒥᐊᓕᑲ
la .lojban.: mergu'e
Kabɩyɛ: Etaazuunii
Gĩkũyũ: United States
kalaallisut: Naalagaaffeqatigiit
ភាសាខ្មែរ: សហរដ្ឋអាមេរិក
한국어: 미국
kernowek: Statys Unys
Lingua Franca Nova: Statos Unida de America
Luganda: Amerika
Basa Banyumasan: Amerika Serikat
Malagasy: Etazonia
Baso Minangkabau: Amerika Sarikat
Bahasa Melayu: Amerika Syarikat
Dorerin Naoero: Eben Merika
Plattdüütsch: USA
Nederlands: Verenigde Staten
norsk nynorsk: USA
norsk: USA
Sesotho sa Leboa: United States of America
Chi-Chewa: United States
Livvinkarjala: Amerikan Yhtysvallat
Pangasinan: Estados Unidos
Kapampangan: Estados Unidos
Deitsch: Amerikaa
Norfuk / Pitkern: Yunitid Staits o' Merika
پنجابی: امریکہ
português: Estados Unidos
rumantsch: Stadis Unids
ᱥᱟᱱᱛᱟᱲᱤ: ᱥᱮᱞᱮᱫ ᱯᱚᱱᱚᱛ
sicilianu: Stati Uniti
srpskohrvatski / српскохрватски: Sjedinjene Američke Države
Simple English: United States
slovenčina: Spojené štáty
Sranantongo: Kondre Makandrameki
Basa Sunda: Amérika Sarikat
svenska: USA
Kiswahili: Marekani
ไทย: สหรัฐ
Setswana: USA
Tok Pisin: Ol Yunaitet Stet
Xitsonga: Amerikha
chiTumbuka: United States
Twi: Amerika
reo tahiti: Fenua Marite
oʻzbekcha/ўзбекча: Amerika Qoʻshma Shtatlari
Tiếng Việt: Hoa Kỳ
Volapük: Lamerikän
吴语: 美国
Vahcuengh: Meijgoz
中文: 美国
文言: 美國
Bân-lâm-gú: Bí-kok
粵語: 美國
isiZulu: IMelika