Civitas Londinium

Situs Civitatis Londinii intra Londinium Maius

Civitas Londinium [1] sive Urbs Londinium [1] ( Anglice City of London) est urbs ac comitatus sollemnis Angliae, intra Londinium situs, civitati Vestmonasterio adiacens. A tempore Imperii Romani ad Medium Aevum maior pars erat totius areae urbanae, sed tempore recenti Londinium maius longe ultra fines civitatis crescit, et hodie Civitas Londinium est solum parva Londinii pars. Nobilis est negotiis et officinis pecuniariis; locutio Anglica "the City" saepe haec negotia per metonymiam significat. Etiam duo ex Hospitiis Curiae hic iacent: Templum Interius et Templum Medium. Civitati Londinio anno 2011 7 375 incolae erant.

Notae

  1. 1.0 1.1 Vide Gulielmi Camden Middlesex, paragrapho 14: "urbi Londino"; paragrapho 20: "Haec de Westmonasterio coniunctim cum Londino (etsi, ut dixi, per se sit civitas et iurisdictione seiuncta), quod perpetuis aedificiis ita sit coniuncta ut una eademque civitas videatur".
Other Languages
Afrikaans: City of London
Ænglisc: Lundenceaster
беларуская: Сіці (Лондан)
български: Сити (Лондон)
català: La City
čeština: City (Londýn)
Esperanto: City (Londono)
español: City de Londres
فارسی: سیتی لندن
français: Cité de Londres
Bahasa Indonesia: Kota London
íslenska: Lundúnaborg
қазақша: Сити
lietuvių: Londono Sitis
latviešu: Londonas Sitija
Bahasa Melayu: Bandar raya London
Nederlands: City of London
norsk nynorsk: City of London
پنجابی: لندن شہر
português: Cidade de Londres
română: City of London
русский: Сити (Лондон)
srpskohrvatski / српскохрватски: City of London
Simple English: City of London
slovenčina: City of London
српски / srpski: Сити (Лондон)
Türkçe: Londra Şehri
українська: Лондонське Сіті
اردو: لندن شہر
Tiếng Việt: Thành phố Luân Đôn
West-Vlams: City of London
吴语: 伦敦城
中文: 倫敦市
Bân-lâm-gú: Lûn-tun Chhī
粵語: 倫敦市