Candide

Titulus primae editionis Candide (anni 1759).

Candide, ou l'Optimisme est satura Francogallica a Voltario scripta, primum anno 1759 edita, quae de vita Candidi, pueri ingenui, narrat. Fabula in castello Westphaliense, quasi paradiso, exordiatur, ubi Candidus principiis optimismi Leibnitiani indoctrinatur a professore Pangloss, qui censet hunc mundum esse "mundorum qui fieri possunt omnium optimum." Hoc idyllium repentine terminatur: Candidus ex castello perigrinans, varios dolores in orbi terrarum videns patiensque, spes primas paulatim perdit. Fine fabulae Candidus, principiis Pangloss reiectis, declarat, "hortum nostrum cultivare oportet".

Liber oratione sarcastica, atque argumento erratico, phantastico, rapidoque nobilis est. Elementa narrationis picaresque cum Bildungsroman miscet; tono acre et non sentimentale parodiam facit mythistoriarum typicarum de periculis et amore. Res autem descriptae saepe in casibus veris nitantur, ut in Bello septem annorum et Terrae motum Olisiponensem. Ut philosophi Voltarii temporis cum quaestione mali contendebant, ita Candidus in libro facit, quamquam directius et iocosius. Auctor per allegoriam religionem, theologiam, res publicas, exercitus, philosophias philosophosque irridet, et super omnia Leibnitium eiusque optimismum oppugnat.

  • nexus externi

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Candide spectant.

Wikisource-logo.svg Vide Candide apud Vicifontem Francogallicam.

Other Languages
বাংলা: কনদিদ
brezhoneg: Candide
Cebuano: Candide
čeština: Candide
Cymraeg: Candide
dansk: Candide
Ελληνικά: Αγαθούλης
English: Candide
español: Cándido
فارسی: کاندید
suomi: Candide
français: Candide
עברית: קנדיד
magyar: Candide
Bahasa Indonesia: Candide
íslenska: Birtíngur
italiano: Candido
한국어: 캉디드
Lingua Franca Nova: Candido
lietuvių: Kandidas
latviešu: Kandids
македонски: Кандид
മലയാളം: കാൻഡീഡ്
Nederlands: Candide
norsk: Candide
ਪੰਜਾਬੀ: ਕਾਂਦੀਦ
slovenščina: Kandid ali Optimizem
svenska: Candide
Türkçe: Candide
українська: Кандід
اردو: کاندید
中文: 憨第德