
Australia
Continens:
AustraliaTerritoria finitima:
Indonesia, Nova Zelandia, Papua Nova Guinea, Timora OrientalisCaput:
CamberraNomen officiale:
Australské společenství, Commonwealth of Australia, Cymanwlad Awstralia, Австралийский союз, Австралійський СоюзPopulus
Numerus:
23 401 892Sermo publicus:
Lingua Anglica, no valueZona horaria:
UTC+10Moneta:
Australian dollar Commemoratio
Hymnus nationalis: Advance Australia Fair
Praeceptum: no value
Sigla
ISO AU, AUS, 036; IOC AUS
Dominium interretiale: .au
Praefixum telephonicum: +61
Siglum autoraedarum: AUS
Australia, Anglice titulo pleniore Commonwealth of Australia,[1] est monarchia constitutionalis in Hemisphaerio Australi sita, quae in continente Australiana, insula Tasmania, et multis insulis minoribus in oceanis Indico et Pacifico consistit.[2] Civitates vicinae sunt Indonesia, Timoria Orientalis, et Papua Nova Guinea ad septentriones, Insulae Salomonis, Vanuatu, et Nova Caledonia ad boreorientalem, et Nova Zelandia ad meridio-orientalem. Australia etiam insula maior orbe terrarum est, cuius fines ut absoluta continens saepe putantur; pars autem totius continentis geologicae est.
Caput est Canberra. Civitas magnitudine civitatum orbis terrarum est sexta, totum continentem Australianum occupans, et in Australasia maxima civitas, quia insula non est finitima aliis civitatibus. Nomen Australia ex Latina exploratorum sententia Terra Australi natum est.