Athenae

Vide etiam paginam discretivam: Athenae (discretiva)

Athenae
Academia Athenarum
Academia Athenarum
Res politicae
NatioGraecia
Conditaantiquitus
DemarchusGeorgius Camines
Res geographicae
Area
 - tota


38 km²

Numerus incolarum 2011[1]
 - Spissitudo
 - Tractus metropolitanus
655 780
19 619 incolae/km²
3 738 734 (2005)
Coordinata38° 00′ ″ Sept., 23° 43′ ″ Ort.
Altitudo70 m
Situs interretialis: www.cityofathens.gr

Athenae (-arum, pl., f.) (Graece: Ἀθῆναι; Neograece: Αθήνα) sunt et numero incolarum et area maxima Graeciae urbs. Ipse demus Athenarum media in conglomeratione Atheniensi-Piraea situs incolas fere 660 000 (status anno 2011, sed 796 442 anno 2004![2]) numerans relative parva est, toti regioni metropolitanae autem, quae unitates regionales Athenas Medias, Athenas Septentrionales, Athenas Meridianas, Athenas Occidentales et quaedam suburbia vicina comprehendit, fere sunt 4 000 000 incolarum[3].

Athenae media in regione Attica iacent, iuxta orientalem paeninsulae Graecae oram, a portu Piraeo 12 km distantes. Mons Acropolis abruptus, ubi a millennio tertio a.C.n. homines continuatim habitavisse censentur, usque hodie monumentis antiquitatis praeclarissimis ornatus, in media urbe stat. Anno 1987 ab UNESCO mundi hereditas declaratus est, tribus annis post (1990) etiam monasterium Daphnium, quod prope Athenas situm est.

Athenis Museum Archaeologicum Nationale situm est, quod antiquitatum Graecarum maximo in orbe terrarum thesauro locum praebet, necnon Museum Acropoleos nuper aedificatum.

Athenae caput sunt regionis Atticae omnisque civitatis Graeciae. Anno 1896, prima Olympia temporis recentioris Athenis facti sunt, secundum anno 2004 Olympiis hospitio fuit.

Athenae nonnumquam "cunabula democratiae" appellantur, quod Athenienses saeculo sexto a.C.n. exeunte democratiam instituerunt, interdum et "fons culturae Occidentalis," cum artes in Graecia ortae primum ad Romanos, deinde in culturam Europaeam emanabant.

A portu Piraeo naves in permultas regiones et insulas Graeciae crebriter vehunt. A novo aëroporto Athenarum, ad honorem Eleutherii Benizeli nuncupato, aëroplana ad totam fere orbem terrarum properant. Graecia ferrivias perpaucas, vias stratas hodie plures habet. Ferrivia Metropolitana Attica, partim subterranea, hic anno 2000 coepta est; haec ferrivia partim ad celebrantes ludorum Olympicorum 2004 recipiendas aucta est, una cum novis viis stratis, quae urbem penetrant et suburbiis circumferuntur.

Inter urbes divitissimas Athenae hodie sexagesima et septima enumerantur,[4] inter sumptuosissimas vigesima et quinta.[5] Regio metropolitana inter densissime habitatas orbis terrarum octogesima et secunda ordinatur.[6]

Planities Atticae, in qua urbs ipsa iacet, a montibus Aegaleo (ad occidentem), Parnide (ad boream), Pentelico, et Hymetto (ad orientem) cincta. Aeroportus novus iuxta marginem dextram videtur, insulae Salamis ad laevam partem et Aegina ad pedem imaginis
Other Languages
Afrikaans: Athene
Alemannisch: Athen
አማርኛ: አቴና
aragonés: Atenas
Ænglisc: Athēnas
العربية: أثينا
ܐܪܡܝܐ: ܐܬܢܘܣ
مصرى: اتينا
asturianu: Atenes
Aymar aru: Athina
azərbaycanca: Afina
تۆرکجه: آتن
башҡортса: Афина
Boarisch: Athen
žemaitėška: Atienā
Bikol Central: Atenas
беларуская: Афіны
беларуская (тарашкевіца)‎: Атэны
български: Атина
bamanankan: Athens
བོད་ཡིག: ཨ་ཐེན།
brezhoneg: Aten
bosanski: Atina
буряад: Афина
català: Atenes
Chavacano de Zamboanga: Atenas
Mìng-dĕ̤ng-ngṳ̄: Ngā-diēng
нохчийн: Афина
Cebuano: Atenas
کوردی: ئەتینا
corsu: Atene
qırımtatarca: Atina
čeština: Athény
словѣньскъ / ⰔⰎⰑⰂⰡⰐⰠⰔⰍⰟ: Аѳинꙑ
Чӑвашла: Афинсем
Cymraeg: Athen
dansk: Athen
Deutsch: Athen
Zazaki: Atêna
dolnoserbski: Atheny
डोटेली: एथेन्स
Ελληνικά: Αθήνα
English: Athens
Esperanto: Ateno
español: Atenas
eesti: Ateena
euskara: Atenas
estremeñu: Atenas
فارسی: آتن
suomi: Ateena
Võro: Ateena
føroyskt: Athen
français: Athènes
arpetan: Atèna
Nordfriisk: Athen
Frysk: Atene
Gaeilge: An Aithin
Gagauz: Afina
贛語: 雅典
Gàidhlig: An Àithne
galego: Atenas
Avañe'ẽ: Atena
Gaelg: Yn Atheen
Hausa: Athens
客家語/Hak-kâ-ngî: Athens
Hawaiʻi: ʻAkenai
עברית: אתונה
हिन्दी: एथेंस
Fiji Hindi: Athens
hrvatski: Atena (grad)
hornjoserbsce: Athen
Kreyòl ayisyen: Atèn
magyar: Athén
Հայերեն: Աթենք
interlingua: Athenas
Bahasa Indonesia: Athena (kota)
Interlingue: Athina
Ilokano: Atenas
ГӀалгӀай: Афины
Ido: Athina
íslenska: Aþena
italiano: Atene
日本語: アテネ
Patois: Atenz
la .lojban.: atenas
Basa Jawa: Aténa
ქართული: ათენი
Qaraqalpaqsha: Afina
Taqbaylit: Atena
Адыгэбзэ: Афинхэр
Kabɩyɛ: Atɛnɩ
қазақша: Афина
ಕನ್ನಡ: ಅಥೆನ್ಸ್
한국어: 아테네
къарачай-малкъар: Афинле
kurdî: Atîna
коми: Афинъяс
kernowek: Athína
Кыргызча: Афина
Ladino: Atena
Lëtzebuergesch: Athen
лезги: Афинар
Lingua Franca Nova: Atina
Limburgs: Athene (stad)
Ligure: Atene
lumbaart: Atene
lingála: Atenis
لۊری شومالی: آتن
lietuvių: Atėnai
latviešu: Atēnas
मैथिली: एथेन्स
мокшень: Афитт
Malagasy: Athens
олык марий: Афин
Māori: Ātene
македонски: Атина
മലയാളം: ഏതൻസ്‌
монгол: Афин
मराठी: अथेन्स
Bahasa Melayu: Athens
Malti: Ateni
Mirandés: Atenas
မြန်မာဘာသာ: အေသင်မြို့
эрзянь: Афины ош
Dorerin Naoero: Atens (Grit)
Napulitano: Atene
Plattdüütsch: Athen
नेपाली: एथेन्स
नेपाल भाषा: एथेन्स
Nederlands: Athene (stad)
norsk nynorsk: Aten
norsk: Athen
Chi-Chewa: Athens
occitan: Atenas
Livvinkarjala: Afiinat
ଓଡ଼ିଆ: ଏଥେନ୍ସ
Ирон: Афинæтæ
ਪੰਜਾਬੀ: ਐਥਨਜ਼
Kapampangan: Athens
Papiamentu: Atenas
Norfuk / Pitkern: Athens
polski: Ateny
Piemontèis: Atene
پنجابی: ایتھنز
Ποντιακά: Αθήνα
português: Atenas
Runa Simi: Athina
rumantsch: Athen
română: Atena
armãneashti: Athina
tarandíne: Atene
русский: Афины
русиньскый: Атены
саха тыла: Атина
sardu: Atene
sicilianu: Ateni
Scots: Athens
davvisámegiella: Athena
srpskohrvatski / српскохрватски: Atena
Simple English: Athens
slovenčina: Atény
slovenščina: Atene
Gagana Samoa: Atenai
chiShona: Athens
shqip: Athina
српски / srpski: Атина
Seeltersk: Athene (Stääd)
svenska: Aten
Kiswahili: Athens
ślůnski: Atyny
தமிழ்: ஏதென்ஸ்
తెలుగు: ఏథెన్స్
Türkmençe: Atina
Tagalog: Atenas
Türkçe: Atina
татарча/tatarça: Афина
Twi: Athens
удмурт: Афины
ئۇيغۇرچە / Uyghurche: ئافېنا
українська: Афіни
اردو: ایتھنز
oʻzbekcha/ўзбекча: Afina (shahar)
vèneto: Atene
vepsän kel’: Afinad
Tiếng Việt: Athens
West-Vlams: Athene
Volapük: Atina
walon: Atene
Winaray: Atenas
Wolof: Aten
吴语: 雅典
хальмг: Атен балһсн
მარგალური: ათენი
ייִדיש: אטען
Yorùbá: Áténì
Zeêuws: Athene
中文: 雅典
文言: 雅典
Bân-lâm-gú: Athens
粵語: 雅典
isiZulu: I-Athene