Arma nuclearia

Tempore Secundi Belli Mundani Americanorum Inceptum Manhattense prima fabricavit arma nuclearia.
Probatio nuclearis Romeo dicta (11 megatonnarum TNT aequivalentium) die 27 Martii anno 1954 in atollo Bikini facta.

Arma nuclearia sunt arma quae vim exitiosam ex reactionibus nuclearibus, aut sola fissione, aut simul fissione, simul fusione, trahunt. Quae ambo vastas energiae summas ex parvis rerum corporearum summis resolvunt. Prioris talium pyrobolorum generis bomba atomica fuit, alterius vero bomba hydrogenica vel thermonuclearis, cum superiora armorum genera vim ex reactionibus chemicis traxerint, atomis ipsis minime mutatis. Nuclearia arma ita ut biologica et chemica arma inter arma eversionis latissimae numerantur.

Armis nuclearibus incensis fit reactio catenata, qua tanta vis caloris, pressionis et radiationis solvitur, ut haec arma brevissime totas urbes incendio absumere et maximas hominum multitudines interficere possint. Superstites vero radiis displodendo solutis obnoxii morbo radioso, qui dicitur, afficiantur et graviter laedantur. Pluvia nuclearis latas regiones radioactivitate contaminet, quo fieri possit, ut pro quodam temporis spatio aut in perpetuum fiant inhabitabiles.

Nuclearia arma inventa necessario immutaverunt bella gerenda. Postquam enim Civitates Foederatae Americae primas bombas atomicas confecerunt, die 16 Iulii anno 1945 primo proficienter probaverunt, diebus autem 6 et 9 Augusti eiusdem anni in Iaponicis urbibus Hirosimae et Nagasacii funditus evertendis plura centena milia hominum interfecerunt, ea arma nullis iam in bellis adhibita sunt. Cum autem etiam Unio Sovietica anno 1949 arma nuclearia confecisset, bellum frigidum, quod dicitur, ortum est et in armis conficiendis certamen inter Civitates Foederatas Americae et Unionem Sovieticam eo pervenit, ut hae civitates aliquando 70 000 globos nucleares possederint.[1] Plurimi putant metum mutuo oblatum illo tempore prohibuisse, quin bellum manifestum inter utramque civitatem nasceretur. Paulatim vero et aliae civitates arma nuclearia fabricaverunt. Usque ad hos dies novem civitates arma nuclearia adeptae sunt: Civitates Foederatae Americae, Russia, Britannia Maior, Francia, Res publica popularis Sinarum, Israel, India, Pakistania, Corea Septentrionalis.

Quibus civitatibus hoc tempore omnino 16 300 fere globi nucleares sunt.[2] Quae sufficiunt ad omnem hominum generationem pluries interficiendam, quod Anglice appellant overkill. Ut horum armorum diffusio prohibeatur et eo modo orbis terrarum ab eis securior fiat, multi in gravissimis muneribus huius saeculi ducunt. Quamvis abolitio armorum nuclearium adhuc frustra postulata sit, exempli gratia Pactio de armis nucleariis, tamen nonnulla inter gentes foedera pacta sunt, ut saltem numerus eorum diminuatur.

Other Languages
Afrikaans: Kernwapen
Alemannisch: Kernwaffe
aragonés: Arma nucleyar
العربية: سلاح نووي
asturianu: Arma nuclear
azərbaycanca: Nüvə silahı
башҡортса: Ядро ҡоралы
žemaitėška: Kondoulėnis gėnklos
беларуская: Ядзерная зброя
беларуская (тарашкевіца)‎: Ядзерная зброя
български: Ядрено оръжие
brezhoneg: Arm nukleel
català: Arma nuclear
čeština: Jaderná zbraň
Cymraeg: Arf niwclear
Deutsch: Kernwaffe
Ελληνικά: Πυρηνικό όπλο
Esperanto: Atombombo
español: Arma nuclear
eesti: Tuumarelv
euskara: Bonba nuklear
suomi: Ydinase
français: Arme nucléaire
Frysk: Kearnwapen
贛語: 核武器
galego: Arma nuclear
गोंयची कोंकणी / Gõychi Konknni: अणुबॉंब
हिन्दी: परमाणु बम
interlingua: Arma nuclear
Bahasa Indonesia: Senjata nuklir
íslenska: Kjarnorkuvopn
italiano: Arma nucleare
日本語: 核兵器
Basa Jawa: Gaman nuklir
қазақша: Ядролық қару
한국어: 핵무기
Кыргызча: Ядролук курал
Lëtzebuergesch: Atomwaff
latviešu: Kodolieroči
македонски: Нуклеарно оружје
മലയാളം: ആണവായുധം
Bahasa Melayu: Senjata nuklear
မြန်မာဘာသာ: အဏုမြူ လက်နက်
नेपाली: परमाणु बम
नेपाल भाषा: आणविक ल्वाभः
Nederlands: Kernwapen
norsk nynorsk: Atomvåpen
occitan: Arma nucleara
ਪੰਜਾਬੀ: ਨਿਊਕਲੀ ਬੰਬ
Pälzisch: Kärnwaff
پنجابی: ایٹم بمب
português: Bomba nuclear
română: Armă nucleară
संस्कृतम्: अण्वस्त्रम्
سنڌي: ائٽم بم
srpskohrvatski / српскохрватски: Nuklearno oružje
Simple English: Nuclear weapon
slovenčina: Jadrová zbraň
slovenščina: Jedrsko orožje
српски / srpski: Нуклеарно оружје
Seeltersk: Käädenwoape
Basa Sunda: Pakarang nuklir
svenska: Kärnvapen
Kiswahili: Bomu la nyuklia
తెలుగు: అణ్వాయుధం
Türkçe: Nükleer silah
татарча/tatarça: Атом-төш коралы
українська: Ядерна зброя
oʻzbekcha/ўзбекча: Yadro quroli
Tiếng Việt: Vũ khí hạt nhân
吴语: 核武器
中文: 核武器
Bân-lâm-gú: He̍k-chú bú-khì
粵語: 核武