Aquitania (provincia Romana)

Wikidata-logo.svg Aquitania (provincia Romana)
Res apud Vicidata repertae:
Aquitania (provincia Romana): imago
Pro pagina discretiva vide: Aquitania

Gallia Aquitania fuit provincia Imperii Romani, quae nunc est in Francia ad occidentalem et meridiem, attingens provincias Galliam Lugdunensem, Galliam Narbonensem, Hispaniam Tarraconensem. Augusto imperante, Gallia Aquitania fit provincia imperialis, sub auctoritate pro praetore nulla legione praesente.

Provinciis ad novam rationem redactis a Diocletiano, Gallia Aquitania in tres provincias divisa est: Aquitaniam Primam, Aquitaniam Secundam, Aquitaniam Tertiam seu Aquitaniam Novempopulanam (hodie Gasconia vel Vasconia Citerior vocatur), sub Diocesi Viennensi sub Praefectura Praetoriana Galliana.

Anno 418, Imperator Honorius Visigothos confoederatos praemio affecit terris dandis in Aquitania, ut ibi incolerent. Quod effecit hospitalitate, quae erat regulae ad ponendos milites (Heather 1996, Sivan 1987). Ex Aquitania Visigothi dein se extensuri sunt trans Pyrenaeos in Iberiam.

Administratio provinciae

Aquitania provincia Caesaris fuit et a legatis Augusti pro praetore administrabatur. Hi inter alios fuerunt:

Other Languages