Apsis
English: Apsis

Haec pagina de astronomia explicat. Si verbum architecturae quaeris, vide Apsis (architectura).
Apsides: 1, apapsis; 2, periapsis; 3, focus

Apsis (-idis, f.) est locus longinquitatis maximae aut minimae corporis ab alterutro ex focis orbitae ellipticae suae. In recentiore mechanica caelesti, hic focus est etiam medius vis attrahendi, quae maxime est media massa systematis. In historia, apsides in systematibus geocentricis a media Terra mensae sunt.

Locus proximus adventus (locus ubi corpora duo sunt proxima) periapsidem vel pericentrum appellatur, ex verbo Graeco περὶ 'circa'. Locus ultimus adventus apoapsidem, apocentrum, vel apapsidem appellatur, ex Graeco ἀπό 'ab'. Verbum apapsidis, quamquam etymologico rectius, est haud quotidianum in Anglice. Linea recta scripta per periapsidem et apapsidem est linea apsidis. Haec est axis maior ellipsis, quae est pars longissima ellipsis.

Verba denominativa sunt ad corpus circumfinitum agnoscendum. Verba quotidianissima sunt apogaeum et perigaeum, in orbitis circum Terram (Graece: γῆ), et aphelion et perihelion, in orbitis circum Solem (Graece: ἥλιος). Programma Apollo verbis apocynthion et pericynthion usum est in orbitis circum Lunam.[1]

Other Languages
Afrikaans: Apside
Alemannisch: Apsis (Astronomie)
العربية: قبا
asturianu: Ápside
беларуская (тарашкевіца)‎: Пэрыцэнтар і апацэнтар
भोजपुरी: एप्सिस
català: Àpside
English: Apsis
Esperanto: Apsido
español: Ápside
euskara: Apside
فارسی: اوج و حضیض
français: Apside
galego: Apse
עברית: אפסיד
हिन्दी: मन्द
magyar: Apszispont
Bahasa Indonesia: Apsis
italiano: Apside
日本語: 近点・遠点
한국어: 장축단
latviešu: Apsīda
മലയാളം: അപസൗരം
Bahasa Melayu: Apsis
Plattdüütsch: Apsis (Astronomie)
norsk nynorsk: Apsis i astronomi
português: Apside
română: Apsidă
Scots: Apsis
srpskohrvatski / српскохрватски: Apsida (astronomija)
Simple English: Apsis
slovenščina: Apsidna točka
српски / srpski: Apsida (astronomija)
Basa Sunda: Apsis
svenska: Apsis
Türkçe: Apsis
тыва дыл: Апогей
українська: Апсиди
中文: 拱點