Amnestia Internationalis

Amnestia Internationalis[1] est consociatio humanitaria et internationalis iuribus humanis iuxta Universalem Iurum Humanorum Declarationem, internationalem iurum humanorum legem, humanitarium belli ius defendendis dicata, Londinii, in principe Britanniarum urbe, a Petro Benenson anno 1961 condita.

Amnestia Internationalis est libera a quacumque ideologia vel politica vel religiosa, et a partium studio civitatum atque regiminum.

Amnestia Internationalis usque ad hodiernum diem in plurimis civitatibus contendit contra poenam capitalem, cruciatus, tractationem inhumanam in custodia vel castra operaria, lites iniustas, rassismum, segregationem phyleticam, persecutiones ob opinionis delictum necnon contra libertatis coercitiones propter opiniones politicas et religiosas, originem ethnicam, detrectorem militiae, directionem sexualem factas. Etiam ius asyli, iura puerorum ac mulierum necnon iura homosexualium, bisexualium transsexualiumque et inviolentiae actiones defensorum iurum humanorum defendit.

Amnesty International Praemium Nobelianum Pacis Componendae anno 1977 accepit.

Notae

  1. Vide e.g. hanc paginam
Other Languages
azərbaycanca: Amnesty International
беларуская: Amnesty International
беларуская (тарашкевіца)‎: Міжнародная амністыя
Bahasa Indonesia: Amnesty International
ქართული: Amnesty International
Bahasa Melayu: Amnesty International
norsk nynorsk: Amnesty International
پنجابی: ایمنیسٹی
русский: Amnesty International
srpskohrvatski / српскохрватски: Amnesty International
Simple English: Amnesty International
slovenščina: Amnesty International
татарча/tatarça: Amnesty International
українська: Amnesty International
Tiếng Việt: Ân xá Quốc tế