Alexander Millerand

Alexander Millerand

Alexander (vulgo Alexandre) Millerand (Lutetiae natus die 10 Februarii 1859; Versaliis mortuus die 17 Aprilis 1943) fuit vir publicus Francicus ac praeses consilii a die 20 Ianuarii 1920 usque ad diem 24 Septembris eiusdem anni, cum praeses rei publicae et coprinceps Andorrae creatus est. Die 11 Iunii 1924 se a munere removere debuit.

Vita

Millerand causidicus erat. Millerand, qui antea ad factionem socialisticam pertinebat, postea, praecipue cum praeses creatus est, factionem conservatricem sustinuit. Cum hanc factio (Francice Bloc national) petitionem amisit, die 11 Iunii 1924 Millerand se a praesidentia removit. Fuit legatus ad Conventum Nationalem Franciae annis ab 1885 ad 1919 et senator Franciae ab 1925 ad 1943.

Other Languages
azərbaycanca: Aleksandr Milyeran
srpskohrvatski / српскохрватски: Alexandre Millerand
slovenčina: Alexandre Millerand
Tiếng Việt: Alexandre Millerand